Rozmiar: 15909 bajtów

- 2 -

1175. o. T. Gröditzberg.

Herzog Boleslaus gründet Kloster Leubus und schenkt ihm im Einverständniss mit Bischof Siroslaus von Breslau die Neubruchzehnten des Liegnitzer Gebietes.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Bolezlaus dux Zlesie uniuersis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus prosperitatem uite presentis et future. Quando quidem uelocitate dierum nostrorum transituri sumus, quemadmodum fugere solet umbra uel euanescere fumus consultissimum constat anime saluande prouidere, cuius uitam scimus in eternum permanere. Igitur pro dilectione domini nostri Ihesu Christi, liberatoris animarum nostrarum, et pro ueneratione genitricis eius perpetue virginis Marie et pro interuentu sancti Jacobi apostoli omniumque ranctorum dei monachos adductos de Portensi cenobio, quod est in Theotonia super Salam fluuium, collocaui in locum, qui dicitur Lubens et est in antiqui castri sinu super fluminis Odere fluenta, ut ibi in unitate et conmunione sancte katholice ecclesie sancti Benedicti regulam atque Cisterciensis ordinis instituta teneant in remedium anime mee et pro animabus progenitorum affiiniumque meorum. Quapropter omnes attinentias cenobii Lubensis in nostra defensione conprehendimus et successoribus nostris per omne tempus defendendas conmittimus pro sole diuine retributionis intuitu. Si qua igitur spiritualis persona secularisue potestas uel quisquam de suppanis uel aliis bonis bona aliqua Lubensi cenobio iusta traditione uel deuota oblatione seu rata cambitione contulerit, inconcussa ei et illibata permaneant secundum apostolica priuilegia, que data sunt ordini Cisterciensi, in quibus ei confirmatur integritas decimarum de terris suis et hominibus, iumentis et pecudibus. Quicumque vero Theotonici possessiones monasterii coluerint uel super eas habitauerint per abbatem in eis collocati ab omni iure Polonico sine exceptione sint in perpetuum liberi. Siqui autem Poloni non pertinentes ad alicuius dominium fuerint abbalis coloni, non cogantur alii cuiquam aliquid soluere uel seruicium aliquod exhibere. Porro tota possessio abbatis et monachorum solummodo erit atque dicetur, quia nobis assumpsimus eos non pro agricolis uel structoribus sed pro litteratis, diuinorum celebratoribus celestiumque contemplatoribus, jam uero subicitur possessionis descriptio: Lubens et attinencie eius et termini circa Oderam uidelicet ecclesia beati Hiohannis euangeliste, forum cum omni utilitate, transitus fluuii cum circumequitatione et omnibus in ea sitis, Bogonouwe cum sua circumicione et omnibus in ea sitis, Dobrogozesdorph cum sua circumicione et omnibus in ea sitis, capella et eius attinentia et taberna in Nabitin, Wiltsin, Godechendorph, uilla Martini cum suis circuicionibus et omnibus, que sunt in eis, Craiouwe cum suo circumequitatu atque sitis in eo, ecclesia beati Petri in Wrezlawe et attinentie. Nam Bezelinus comes tradidit ecclesie duos boues et equum et uillam iuxta Brozte ex toto cum agris. Nicor tradidit Sorduin cum agris et equabus xxv et bubus vi et tribus uaccis cum taberna et ponte iuxta Withaue; tradidit etiam quod habuit in Olbino et pomerium et curiam, pratum, agros et de lacu nonum piscem et redditum carnificii de trecentis denariis. Ecclesia beati Stephani in Bitom, attinentie eius tres uille, quarum una circuitione signata est, altera uocatur Werbenice, tercia Ubrezte et redditio nona de omni usu ad urbem pertinente. Insuper ego et episcopus Wrezlawensis Cirrizlaus dotauimus ecclesiam Lubensem decimis omnibus de nouis uillis, que nunc sunt in potestate Legenicensi et de illis, que deinceps in ea in omni temporum successu constituentur. Confirmationis huius testes existunt Misico dux maximus et principes cum clero et populo Polonie. Et alia manu Ego Bolezlauus, filius Bolezlai interfui et assensi, ego Zwinezlaus, ego Hierozlaus, ego Cunradus, ego Nadsiowi, ego Janus, ego Ztreso, ego Petrieh, ego Obezlaus, ego Damezlaus, ego Bertolfus, ego Bolenenus, ego Hieronimus cancellarius recognoui. Data super Castrum Grodiz anno ab incarnatione domini mc°lxx°v°, indictione vm, anno autem ordinationis Florentii, abbatis primo, sub quo addita est uilla Bogodam.

An rothen und grünen seidenen Fäden hängt das kleine Fusssiegel des Herzogs. Der Herzog ist in voller Rüstung dargestellt und hält ein gezogenes Schwert in der rechten Hand, neben ihm zur linken steht seine Heerfahne. Die Legende lautet: BOLESLAUS DUX SLE (kann byzantinische Arbeit sein). Mitgetheilt durch Herrn Provinzial-Archiv-Secretär Dr. Korn. Vgl. Büsching, Urkunden des Klosters Leubus (1. Lief.) Breslau 1821. — Wattenbach, Monum. Lubens. S. 12.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów